Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 Macc.11 NT 1 Macc.12 (English) >>NT 1 Macc.13

1 Macc.12

et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam

et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace

et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis

Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem

iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia

nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris

maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos

nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum

laetamur itaque de gloria vestra

nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis

habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri

elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam

mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae

et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec

et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem

inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra

sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis

et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum

et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius

et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum

et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis

Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia

et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum

et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum

et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam

Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam

audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant

et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha

et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras

et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem

timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan

et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan

et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit

et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi

et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit

et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni

et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam

retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt

et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae

at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium

et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt

illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno

et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim

non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 Macc.11 NT 1 Macc.12 (English) >>NT 1 Macc.13

Powered by PhiloLogic